II. 9. Omnia chnaumata. li

Πάντα χναύματα, id est Omnia chnaumata, dicebant olim, quoties omne negotium significabant. Χναύματα enim Graeci placentarum atque id genus ciborum fragmina vocant. Latini quoque reliquias belli et reliquias Danaum dicunt simili figura. Refertur adagium a Zenodoto.

Index Adagiorum