II. 9. Claudus optime virum agit. xlix

Ἄριστα χωλὸς οἰφεῖ sive, ut alias legitur, ὀχεῖ, id est Optime claudus virum agit. Dici solitum, ubi quispiam suam sortem vel parum egregiam anteponit alienae tametsi praestantiori. Ab Amazonum apophthegmate natum aiunt. Tradunt morem Amazonibus fuisse quondam ut pueros masculos detorta tibia coxave claudos efficerent. Porro cum bellum esset illis adversus Scythas atque illi eas conarentur illicere, ut ad sese desciscerent, dicentes futurum, ut posthac non cum claudis ac mutilis, sed cum integris viris rem haberent, Antianira Amazonum dux respondit ad hunc modum : Ἄριστα χωλὸς οἰφεῖ. Usurpavit Athenaeus libro XIII : Ὄντως γὰρ ἄριστα χωλὸς οἰφᾷς, id est Vere enim claudus optime virum agis. Theocritus φιλοίφην appellat virum coitus avidum, Hesychius φίλοιφον dicit. Animadversum est etiam illud nostris temporibus, plerumque qui tibiis sunt mutilis aut quopiam membro trunci, eos ad usum Veneris reliquis magis idoneos esse, nimirum paria faciente natura. De claudo, quare sit salacior caeteris, causam reddit Aristoteles in Problematibus, sectionis decimae problemate XXVI, quod in hoc parum alimenti deorsum delabatur ob crurum vitium, plus autem superiora petat et in semen vertatur.

Index Adagiorum