II. 9. Fixis oculis intueri. xlii

Ἀτενὲς ὁρᾶν, id est Defixis oculis obtueri. Si transferatur, proverbialis erit figura, nempe pro eo, quod est attentius accuratiusque considerare, fixius intueri, pressius inspicere. Sumptum est ab amantibus, qui stupentibus nec usquam dimotis oculis inspiciunt id quo delectantur. Adagium recensetur a Diogeniano. Plutarchus in commentario De audiendo : Βαρὺς μὲν γὰρ ὁ ἀκροατὴς καὶ φορτικὸς ὁ πρὸς πᾶν ἄτεγκτος καὶ ἀτενὴς τὸ λεγόμενον, id est Gravis enim auditor ac molestus qui ad singula stupet et defixis est oculis, ut dicitur. M. Tullius Pro Lucio Flacco : Ut totam causam quam maxime intentis, ut aiunt, oculis acerrime contemplemini.

Index Adagiorum