II. 9. Cujusmodi portento me involvit fortuna. xli

Οἵῳ μ᾿ ὁ δαίμων τέρατι συγκαθεῖρξεν, id est

Monstro cui fortuna me implicavit.

Trimeter est catalecticus. Dici conveniet ubi negotium incidit cum homine moroso difficilique, cum quo non queas vivere nec a quo te possis extricare. Carmen sumptum est ex tragoedia Philoxeni poetae, apud quem Ulysses inclusus in antro Cyclopis hoc modo loquitur :

Οἵω με ὁ δαίμων τέρατι συγκαθεῖρξεν.

Refertur a Zenodoto.

Index Adagiorum