II. 9. Nam jam illi non sunt, at qui sunt, mali. xxxvii

Οἱ μὲν γὰρ οὐκ ἔτ᾿ εἰσίν, οἱ δ᾿ ὄντες κακοί, id est

Partim haud quidem jam sunt, at ii, qui sunt, mali.

Dici solitum, ubi quis requirit ea, quae quondam quidem extiterunt, verum temporum culpa perierunt. Veluti si quis inter principes Codros, Camillos, Fabricios, Epaminondas hac tempestate requirat aut inter monachos Paulum, Antonium, Hieronymum, non intempestiviter hoc carmen occinas. Est autem Aristophanis in Ranis, in qua fabula Bacchus inducitur descendens ad inferos, ut Euripidem aut bonum aliquem poetam inveniret ; apud superos enim neminem reperiri nisi malum.

Index Adagiorum