II. 9. Quis parentem laudabit nisi infelices filii ?. xxxvi

Τίς πατέρ᾿ αἰνήσει᾿, εἰ μὴ κακοδαίμονα τέκνα; id est

Quis patrem laudet, nisi proles laudis inanis ?

Carmen vulgo jactatum de his, qui majorum suorum facinora jactitant, nimirum nihil habentes, quod de se ipsis vere praedicent, cujusmodi Ponticum quempiam ridet Juvenalis Satura VIII :

Sed te censeri laude tuorum,

Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futurae

Laudis agas. Miserum est alienae incumbere famae.

Poterit in hanc quoque torqueri sententiam : Improbi filii sic laudant parentes, dum illos ceu bonos desiderat populus, quod hos longe deteriores ferre non possit, id quod nonnunquam solet in principibus usu venire, videlicet ut quem vivum oderant, mortuum probent ac requirant, filii comparatione bonum. Refert et explicat hoc adagium Plutarchus in Vita Arati : Παροιμίαν τινὰ παλαιάν, ὦ Πολύκρατες, δείσας μοι δοκεῖ τὸ δύσφημον αὐτῆς ὁ φιλόσοφος Χρύσιππος, οὐχ ὃν ἔχει τρόπον, ἀλλ᾿ ὡς αὐτος ᾤετο βέλτιον εἶναι, διατίθεσθαι·

Τίς πατέρ᾿ αἰνήσει᾿, εἰ μὴ εὐδαίμονες υἱοί;

Διονυσόδωρος δὲ ὁ Τροιζήνιος ἐξελέγχων αὐτὸν ἀνεκτίθησι τὴν ἀληθινὴν οὕτως ἔχουσαν·

Τίς πατέρ᾿ αἰνήσει᾿, εἰ μὴ κακοδαίμονες υἱοί;

Καί φησι ἀφ᾿ αὑτῶν οὐδενὸς ἀξίους ὄντας, ὑποδυμένους δὲ προγόνων τινῶν ἀρεταῖς καὶ πλεονάζοντας ἐν τοῖς ἐκείνων ἐπαίνοις ὑπὸ τῆς παροιμίας ἐπιστομίζεσθαι. Id est Adagium quoddam vetus, o Polycrates, Chrysippus philosophus, infamiam illius ut mihi videtur veritus, non ut habet, sed ut ipsi visum est melius proposuit : Quis patrem laudarit, nisi felices filii ? Caeterum Dionysodorus Troezenius redarguens illum verum proverbium denuo exponit. Id habet ad hunc modum :

Quis patrem laudet, nisis proles indigna laudis ?

Aitque eos, qui, si suis ipsorum meritis aestimentur, nullius sint precii, caeterum insinuantes sese majorum suorum quibusdam virtutibus atque illorum laudibus sese immodice venditantes, hoc proverbio ad silentium adigi. Hactenus Plutarchus. Usurpavit in eundem sensum M. Tullius in Epistolis ad Atticum.

Index Adagiorum