Δίζεσθαι βιοτήν, ἀρετὴν δέ, ὅταν ᾖ βίος, id est Quaerendus victus, virtus autem, ubi victus adfuerit. Refertur a Diogeniano. Hoc proverbium Horatius sic effert in Epistolis :
Per ironiam autem dictum est ; neque enim hoc sentit Horatius, prius habendam esse rationem facultatum quam morum, sed irridet sententiam vulgo decantatam, quam his quoque temporibus plerique parentes liberis suis serio inculcant.O cives, cives, quaerenda pecunia primum,
Virtus post nummos.