II. 9. Qui omni in re et in omni tempore. xxxiv

Aulus Gellius explicans vim μορίου στερητικοῦ ait hunc senarium antiquissimum proverbii vice celebratum fuisse :

Sed enim qui in omni re atque in omni tempore

Omni laude vacat, is illaudatus est,

Isque omnium pessimus deterrimusque est.

Admonet paroemia fere neminem esse tam deplorati ingenii, qui non aliquando dicat faciatve quod laudem promereatur. Refertur iisdem ferme verbis a Macrobio libro Saturnalium VI. Ex quo mihi visus sum deprehendisse manifestum errorem scripturae in Gelliano libro per eruditum quempiam admissum. Is enim non intelligens hos esse versus : Sed enim qui in omni re atque in omni tempore etc., suspicatus est Graecum versiculum omissum a librariis ; in ejus locum supposuit hoc carmen :

Πολλάκι καὶ κηπωρὸς ἀνὴρ μάλα καίριον εἶπειν,

cum versus, de quo sentit Gellius, sit Latinus, quem mox subjicit : Sed enim qui in omni, etc. Id liquet ex Macrobio, qui locum hunc ad verbum poene suffuratus est in suos commentarios. Porro Graecus versiculus nihil facit ad explicandam vim hujus vocis illaudatus, sed obiter admixtus est, quasi probandum esset quod dixerat, neminem esse tam efflictis moribus quin faciat dicatve nonnunquam aliquid, quod laudari queat. Quo quidem loco rursus efflictis depravatum est in efferis ; potest enim illaudatus esse, qui non sit efferis moribus, sed efflictos mores dixit perditos et corruptos. Sunt autem treis senarii sententiam absolventes, nisi quod alicubi videntur vitiati a scribis :

Sed enim qui in omni re atque in omni tempore.

Hic primus pulchre constat. Constabit et alter, si legatur :

Qui omni vacat laude, is vir illaudatus est.

Nam dictiunculam vir etiam aurium sensus in hoc versu videtur requirere. Constabit et tertius, si legas :

Isque omnium est deterrimusque ac pessimus.

Locus est apud Gellium libro secundo, capite sexto, si quis volet conferre.

Index Adagiorum