II. 9. Qui e nuce nucleum esse vult, frangit nucem. xxxv

Qui commodum appetit, ne fugiat laborem. Qui quaerit voluptatem, prius experiatur sudorem, sine quo non paratur vera voluptas. Hanc sententiam Plautus figura sane quam proverbiali extulit :

Qui e nuce, inquiens, nucleum esse vult, frangit nucem.

Qui quaerit animi pabulum in arcanis literis, scrutetur sub allegoriae involucro conditum mysterium. Sic enim usurpavit alicubi divus Hieronymus. Nux enim foris tum dura tum amara, intus suavissimum condit cibum. Huc referendum illud Homericum figmentum de moly herba, quam ait radicem quidem habere nigram, sed florem lacteum. Hanc ita describit Odysseae libro decimo :

Ῥίζη μὲν μέλαν ἔσκε, γάλακτι δὲ εἴκελον ἄνθος·

Μῶλυ δέ μιν καλέουσι θεοί, χαλεπὸν δὲ τ᾿ ὀρύσσειν

Ἀνδράσι γε θνητοῖσι· θεοὶ δέ τε πάντα δύνανται,

id est

Atra quidem radix suberat, sed lacteolus flos ;

Moly vocant superi, mortalibus ardua res est

Evulsisse viris ; coelestes omnia possunt.

Accommodari potest cum ad omnem disciplinam, tum peculiariter ad gammaticam, quae cum sit pueris amara, senibus jucunda est. Quadraverit et in virtutis studium, cujus initium acerbum, progressus facilis, finis jucundus.

Index Adagiorum