II. 9. Praesentem fortunam boni consule. xxxiii

Τὸ παρὸν εὖ ποιεῖν, id est Quod adest, boni consule, καὶ Τὸ παρὸν εὖ τίθεσθαι, id est Quod adest, aequi bonique facere semper oportet. Admonet adagium ne nos alienarum rerum cupiditate maceremus, sed quaecumque contigit sors, eam velut optimam amplectamur. Magna enim felicitatis pars, ut sua cuique fortuna placeat. Plato in Gorgia : Ὡς ἔοικεν ἀνάγκη μοι κατὰ τὸν παλαιὸν λόγον τὸ παρὸν εὖ ποιεῖν καὶ τοῦτο δέχεσθαι τὸ διδόμενον παρὰ σοῦ, id est Necessum est mihi, sicut videtur, juxta vetus adagium quod adest boni consulere et hoc accipere, quod abs te datur. Cratinus in Pylaea :

Ἄνδρας σοφοὺς χρὴ τό γε παρὸν πρᾶγμ᾿ ὡς καλὸν,

Εἰς δύναμιν εὖ τίθεσθαι,

id est

Sapientium est virorum, uti quod adest, boni

Tanquam bonum sit, consulant pro viribus.

Affine illi, quod alibi retulimus : Στράτην ἔλαχες, ταύτην κόσμει, id est Spartam es nactus, eam dispone. Quod quidem carmen citat Stobaeus ex Euripidis tragoedia, cui titulus Τήλεφος, id quod obiter admonendum duximus. Nam adagium suo dictum est loco.

Index Adagiorum