II. 9. Samiorum flores. xxiii

Σαμίων ἄνθη, id est Samiorum flores. Ubi quis extremam voluptatem decerperet. Hoc autem nomine dicebatur locus quidam, in quo mulieres cum viris convivium agitabant omnique genere voluptatum affatim explebant sese. Quibus deliciis effoeminati postea subacti sunt a Persis et in servitutem acti. Stephanus admonet Samum insulam olim Ἀνθέμουσαν appellatam fuisse, nimirum a floribus ; eandem Παρθενίαν fuisse vocatam, videlicet a virginibus. Refertur adagium in collectaneis, quae Plutarchi feruntur titulo. Meminit et Athenaeus libro XII ex Clearcho, demonstrans locum ita vocatum ob varias formas puellarum, quae veluti flores arridentes ad libidinem invitabant. Apte quadrabit in civitatem, domum, denique hominem voluptatibus perdite addictum.

Index Adagiorum