II. 9. Summaria indicatura. xxiv

Ῥωπικὸν ὤνιον, id est Summaria indicatura. De rebus vilibus, magno tamen emptis, quemadmodum fit nonnunquam in auctionibus, cum non expenditur singillatim uniuscujusque rei precium, sed multa simul congesta pariter aestimantur. Graecis enim ῥῶπες virgulta dicuntur et ῥῶπον appellant fasciculum seu sarcinam e diversis rebus colligatam aut varios colores simul confusos. Fit autem saepenumero ut emptor parum attentus in hoc emptionis genere circumveniatur. Adagium refertur a Diogeniano. Meminit et Suidas.

Index Adagiorum