II. 8. Tithymallus Laconicus. xcviii

Τιθύμαλλος Λακωνικός, id est Tithymallus Laconicus. In lippientes oculisque caecutientibus homines dicebatur. Tithymallus herbae genus apud Lacones repertum, lacteo succo manans decerptum, unde quidam dixere lactariam, singularis acrimoniae, quo sub noctem oculos illinebant ad visum acuendum. Hujus Dioscorides in quarto, plureis species facit deque oculorum remedio diligenter meminit. Adagium refertur apud Suidam, qui citat ex Aristophane de Neoclide lippo : Σκόροδ᾿ ὁμοῦ τρίψαντα τιθυμάλλῳ id est Qui allium trivit simul cum tithymallo. Carmen autem extat in Contionatricibus :

Τί δαί μ᾿ ἐχρῆν δρᾶν; — Σκόροδ᾿ ὁμοῦ τρίψαντ᾿ ὀπῷ

Τιθύμαλλον ἐμβαλόντα τοῦ Λακωνικοῦ

Σαυτῷ παραλείφειν τὰ βλέφαρα τῆς ἑσπέρας, id est :

Simul cum opi liquore tereres allia,

Tithymallon insuper adderes Laconicum

Et obungeres tibi palpebras sub vesperam.

Vox dicta videtur a mamma nutricis ; sed apud alios per simplex λ scriptam comperio, licet Suidas scribat per geminum. Nec indicat interim usum proverbii. Si competit in lippos, dicendum est Tithymalo opus habet aut Tithymalum terit. Nam tradunt huic efficacem esse acrimoniam, ut cum succus ejus colligitur, cavendum sit, ne contingat oculos, et quoties sumitur in stomachum, devorare necesse est obvolutum, ne fauces radat. Hujus succo medentur oculorum pituitae. Multa de his Plinius libro vigesimo sexto, capite octavo. Cornelius Celsus in quinto indicans eam herbam Latinis dici lactucam marinam vim ait habere exedendi.

Index Adagiorum