II. 8. Titio ad ignem. xcvii

Δαλὸς ἐπὶ πῦρ, id est Titio ad ignem. Ubi quis applicatur ad eas res, ad quas natura propensus est, ut si mulierosus ad puellarum convictum, sanguinis avidus ad militiam, lucri sitiens ad mercaturam. Δαλὸν enim Graeci vocant lignum semiustulatum. Non admodum abludit ab illo : Εἰς ἀμίδα ἐνουρεῖν, id est In matulam immeiere. Refertur a Suida et Zenodoto.

Index Adagiorum