II. 8. Tinctura Sardonica. xcix

Βάμμα Σαρδωνικόν, id est Tinctura Sardonica. De colore praecellenti dicebatur, praecipue purpurae. Per jocum autem transfertur ad eum, qui pudefit aut qui ob plagas sanguine tingitur. Sardo sive, ut Hesychius scribit, Sardon insula ingens apposita Italiae, in qua variae purpurarum tincturae, laudatissimaeque fiebant. Itidem et Tyrium muricem ostrumque Sarranum legimus apud Latinos. Aristophanes in Pace :

Ἣν ἐκεῖνός φησιν εἶναι βάμμα Σαρδινιακόν,

id est :

Quam ille praedicat coloris esse Sardiniaci.

Idem in Acharnensibus :

Ἵνα μή σε βάψω βάμμα Σαρδινιακόν,

id est :

Ne te linam colore Sardiniaco.

Index Adagiorum