II. 8. Viri infortunati procul amici. lxxxi

Ἀνδρὸς κακῶς πράσσοντος ἐκποδὼν φίλοι, id est

Viri siti in malis amici sunt procul.

Paroemia notat mores amicorum vulgarium, qui hirundinum ritu pro ratione temporum advolant ac devolant : advolant ubi res secundae, devolant ingruente rerum tempestate. Aristides in oratione Panathenaica nominatim adagii titulo usurpavit : Καὶ τὴν παροιμίαν ἐνήλλαξεν· οὐ γὰρ ἐκποδὼν εἶναι κατέδειξε φίλους κακῶς πράξαντος, ἀλλὰ πολλοὺς καὶ τὼν πρόσθεν διαφόρων ἐπὶ τοῖς ἀτυχήμασι φίλους πεποίηται, id est Ac proverbium invertit ; declaravit enim haudquaquam esse procul amicos ejus, cui res sunt adversae, verumetiam multos, qui antea dissidebant, in rebus afflictis sibi reddidit amicos. In hanc sententiam extat et hujusmodi senarius :

Τῶν δυστυχούντων εὐτυχὴς οὐδεὶς φίλος,

id est

Felix amicus nullus infelicibus.

Item alter huic similis :

Κρίνει φίλους ὁ καιρός, ὡς χρυσὸν τὸ πῦρ,

id est

Ut ignis aurum, amicum ita tempus arguit.

Ad hanc sententiam palam allusit Cicero libro Familiarium epistolarum nono : Nam etsi non facile dijudicatur amor versus et fictus, nisi aliquod incidat ejusmodi tempus, ut quasi aurum igne sic benevolentia fidelis periculo aliquot perspici possit. Caetera sunt signa communia. Horatius :

Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.

Passim habentur amici, qui petant ; qui dent, perpauci. Pindarus item in eandem sententiam : Οἴχεται τιμὰ φίλων τατωμένῳ φωτί, παῦροι δ᾿ ἐν πόνῳ πιστοὶ βροτῶν, id est Perit bonos homini amicis orbato ; sunt autem paucio mortales fidi in rebus afflictis.

Index Adagiorum