II. 8. Vias novit, quibus effugit Eucrates. lxxxii

Οἶδε τὰς ὁδούς, ἅσπερ ἔφυγεν Εὐκράτης, id est Novit vias, quibus effugit Eucrates. In eum quadrat, qui semper aliquam invenit rimam, ut inquit Plautus, per quam elabatur, ut officium subterfugiat. Aristophanes in Equitibus :

Εὐλαβοῦ δὲ μὴ ᾿κφύγῃ σε· καὶ γὰρ οἶδε τὰς ὁδούς,

Ἅσπερ Εὐκράτης ἔφευγεν διὰ κυρηβίων,

id est

Caveto ne te effugerit ; novit vias,

Quibus Eucrates effugerat per furfures.

Taxat autem obiter Eucratis mores, qui cum molitor esset, tamen rem publicam administrat. Quin et in Avibus taxat Execestidem quempiam peregrinum et erronem, cui viae omneis notae fuerint. Congruet in hominem aliquo praetextu suffugientem, si quando fides sit praestanda.

Index Adagiorum