II. 8. Generosior Sparta. lxi

Ἐλευθεριώτερος Σπάρτης, id est Generosior Sparta, dicebatur excellenti animo minimeque timidus aut humilis. Spartanis enim olim indoles aderat generosa et ingenium omnis impatiens servitutis ac velut imperio natum, unde nec moenibus urbem cingebant, legibus ita jubentibus, abunde munitam arbitrantes fortibus viris. Foedissimum autem existimabant quenquam e pugna redire nisi victorem, id quod epigrammate quoque testatum est ; nec tyrannidem in suam rempublicam admittebant, sed aequa libertate parebant legibus. Denique nihil humilioris operae exercebant, sed agriculturam et artes sedentarias per Helotas, id erat servorum genus, peragebant.

Index Adagiorum