II. 8. Locrensis bos. lxii

Λοκρικὸς βοῦς, id est Locrensis bos. De re vili aut de munere leviculo dici potest. Cum aliquando Locrenses publicum sacrum facturi bovem desiderarent, composito ex minutis lignis bovis simulachro diis rem divinam fecerunt, atque hinc vulgus adagionem arripuit.

Index Adagiorum