II. 8. Fames et mora bilem in nasum conciunt. lx

Sosia Plautinus in Amphitryone Vetus adagium est, inquit, Fames et mora bilem in nasum conciunt, id est : Latrante stomacho omnis mora bilem movet. Quod autem dixit bilem in nasum conciunt, convenit cum illo, quod ait Theocritus in Thyrside :

Ἐντί γε πικρός,

Καὶ οἱ ἀεὶ δριμεῖα χολὰ ποτὶ ῥινὶ κάθηται,

id est

Est enim acerbus

Atque illi semper sedet in nare aspera bilis.

Ducta est metaphora ab animantibus iram narium flatu significantibus. Unde fabula de tauris ignem spirantibus. Quin hominibus etiam nonnullis ex naribus indicium iracundiae. Unde et corrugare nares dicuntur quae offendunt. Horatius : Ne sordida mappa / Corruget nares. Item Persius in quinta satura : Sed ira cadat naso rugosaque sanna. Potest id trahi latius, nempe ad quemlibet vehementius aliquid cupientem, cui omnis mora quantumvis pusilla longissima videtur attestante mimo  :

Etiam celeritas in desiderio mora est.

Huc respicit et Horatianum illud :

Ut nox longa quibus mentitur amica diesque

Longa videtur opus debentibus, ut piger annus

Pupillis, quos dura premit custodia matrum.

Index Adagiorum