II. 8In magnis et volvisse sat est.lv
In magnis et volvisse sat est. Tibulliana hac sententia nihil celebratius. Eam Angelus Politianus non inscite vertit Graece :
[Epigr.] Apuleius Floridorum libro IV : Majore scilicet voluntate quam facultate, eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus conatus in laude, effectus in casu est. [Flor., 20] Item M. Varro apud Gellium libro primo, capite decimooctavo : In quo non modo Laelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo ; successum enim fortuna, experientiam laus sequitur. [Noct. Att.] Convenit, ubi quis majora viribus conatus, tametsi rei susceptae magnitudini non facit satis, tamen hos ipso nomine laudem promeretur, quod rem pulcherrimam tentaverit.Ἀρκεῖ δ᾿ ἐν μεγάλοις καὶ τὸ θέλημα μόνον.