II. 8. In holmo cubabo. lvi

Ἐν ὅλμῳ εὐνάσω, id est In holmo cubabo. Dicebatur ab iis, qui se quippiam divinatione cognitum ire minitabantur. Nam ὅλμον quidam vatem interpretantur, alii tripodes Apollinis holmos appellatos fuisse. Tradit autem Aristophanes grammaticus, citante Zenodoto, eos qui holmis indormissent, repente divinandi spiritum concipere. Addit Apollinem ob id ἔνολμον cognominatum a Sophocle. Quanquam apud Hesiodum ὅλμος pro mortario ponitur. Apud Athenaeum libro undecimo poculi genus est cornu adsimile, ut per jocum torqueri possit et in bibones.

Index Adagiorum