II. 8Pecuniae vir.xxxv
Χρήματα ἀνήρ, id est Pecuniae vir. Hoc est : tanti quisque fit, quantum possidet. Horatius :
[Serm., I, 1, 62] Zenodotus ex Pindaro citat. [Coll.] Extat autem in Isthmiis hymno secundo, his quidem verbis :Nil satis est, inquit, quia tanti, quantum habeas, fis.
[Isthm., 2, 9] id estΝῦν δ᾿ ἐφίητι τὠργείου φυλάξαι
Ῥῆμα τῆς ἀληθείας ἄγχιστα βαῖνον,
Χρήματα, χρήματ᾿ ἀνήρ. Ὂς φᾶ κτεάνων θ᾿ ἅμα λειφθεὶς καὶ φίλων.
Interpres Pindari testatur Chrysippum auctorem in Proverbiis, qui scripserit esse Aristodemi Spartani. Idem interpres versum, quem paulo ante recensuimus, ex Alcaeo refert hunc in modum : Χρήματ᾿ ἀνήρ, πενιχρὸς δ᾿ οὐδεὶς πέλετ᾿ ἐσθλὸς οὐδὲ τίμιος. [Schol. Isthm., 2, 17] Meminit apophthegmatis et Laertius in vita Thaletis addens apud Lacedaemonios esse percelebre. Alcaei idem testantis haec verba citantur apud Suidam : Ὥς γαρ δήποτ᾿ Ἀριστόδαμόν φασιν ἐν Σπάρτᾳ οὐκ ἀπάλαμνον λόγον εἰπεῖν· Χρήματ᾿ ἀνήρ, πενιχρὸς δ᾿ οὐδέποτ᾿ ἐσθλός, [Lex.] id est Sic enim olim aiunt Aristodemum apud Spartanos verbum non inscitum dixisse : Pecuniae vir, pauper autem nunquam probus. Quidam ad septem illos sophos referre malunt. Ad hanc sententiam pertinent illi versus e comoedia quapiam :Nunc subit illud Argivi servare dictum ad veritatem proxime accedens : Pecuniae, pecuniae vir. Sic ait possessionibus simul destitutus et amicis.
[Flor., IV, 31] id estΤἀργύριόν ἐστιν αἷμα καὶ ψθχὴ βροτοῖς.
Ὅστις δὲ μὴ ἔχει τοῦτο μηδὲ κτήσατο,
Οὗτος μετὰ ζώντων τεθνηκὼς περιπατέει,
Secundus versus Graecis constabit, si tollas δὲ aut si legas μἤχει pro μὴ ἔχει. Tertius constabit, si pro τεθνηκώς legas τεθναώς. Celebratur et hic senarius, non alienus ab hac sententia :Argentum et anima et sanguis est mortalibus.
Hoc qui caret nec sibi paravit sedulo,
Vivos hic inter mortuus circumambulat.
id estΒίος βίου δεόμενος οὐκ ἔστιν βίος,
Proinde quemadmodum apud Graecos βίος itidem apud Latinos vita significat et vitam morti contrariam et facultates, quibus vitam sustinemus.Vita haud vocanda est vita victis indiga.