II. 8. Maschalam tollere. xxiv

Μασχάλην αἴρειν, id est Maschalam tollere, dicebatur qui avidius biberet. Sumptum a gestu bibonum inter ebibendum cyathos gulam ac mentum intendentium et altius erigentium cubitos, ne quid resideat in cyatho liquoris. Idem appellant κωθωνίζειν, ἀπὸ τοῦ κώθωνος, quod est poculi genus. Hesychius indicat μασχάλην esse partem prorae, quae contineat τέρθρον sive artemonem. Artemonem autem volunt esse veli genus. Sunt qui dicant μασχάλιον esse canistrum e palma contextum, quod virga palmea maschale dicatur ; nonnunquam et pro fune poni. Alii contendunt maschalam esse machinam, qua sarcinae deponuntur in naves aut eximuntur e navibus. Hinc jocus in eos, qui poculum tollunt in altum. Hesychius adfert et hunc trochaicum tetrametrum citra nomenclaturam auctoris :

Ὡς ἄνω τὴν μασχάλην αἴρωμεν ἐμπεπτωκότες,

id est

Sursum in altum ut irruentes erigamus maschalam.

Fortassis huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro VIII, qui notans singulas Graeciae civitates Βυζάντιον εἶπεν μασχάλην τῆς Ἑλλάδος, id est Byzantium dixit Graeciae maschalam, quod illic opinor strenue potaretur sive quod esset emporium Graeciae ; est enim Thraciae civitas, eadem dicta Constantinopolis. Adjungit proverbio gratiam allusio, quod sunt pocula navigii specie, veluti cymbia, σκάφια, τριήρεις et alia nonnulla. Refertur a Zenodoto. Meminit et Julius Pollux libro VI capite III, his quidem verbis : Ἐπὶ δὲ τῶν μεθυόντων ἔλεγον τὸ μασχάλην αἴρειν, ὡς τοῦτο ἔθος ὂν τοῖς ἐν μέθῃ, id est De ebriis vero dicebant maschalam tollere, tanquam is mos sit temulentis. Adducit et Homerici carminis testimonium : Χεῖρας ἀνίσχοντες γέλῳ ἔκθανον, id est Sublatis manibus risu emori. Ex his videtur non a tollendo poculo, sed a gestu gaudentium fuisse dictum. Certe manet et hodie apud Germanos milites, ut dextra sublata laetitiam indicent animi.

Index Adagiorum