II. 8Minxit in patrios cineres.xxiii
Qui intemperiis ageretur cuique cuncta cederent infeliciter, in patrios cineres minxisse dicebatur. Antiquitus enim paterni sepulcri summa fuit religio ; quod liquet ex Thamyridis fabula, quam alibi retulimus. Proinde qui monumentum patris violasset, huic sicut et parricidis Erinnyes furias ultrices immittebant neque quicquam prospere succedebat. Horatius in Arte poetica :
[Ars, 470] Moverit incestus : certe furit.Nec satis apparet, cum versus factitet, utrum
Minxerit in patrios cineres an triste bidental