II. 8. Magis ipse Phryx. xxv

Μᾶλλον ὁ Φρύξ, id est Magis ipse Phryx. Equidem conjicio dictitatum, quoties ea magis probarentur, non quae veriora sint, sed quae adulantius dicta. Narrant Croesum Lydorum regem aliquando percunctatum septem illos sapientes, cuinam primum felicitatis titulum tribuerent. At cum varie responderetur, aliis dicentibus feras indomitas sibi videri felicissimas, quod pro tuenda libertate mortem oppeterent, aliis ciconias, quod citra legem suapte natura jus piumque servarent, Solone vero negante quenquam appellandum felicem, priusquam ex vita decesserit, assistens Phrygius ille fabulator Aesopus Tanto, inquit, rex, caeteros antecellis, quanto mare praestat fluviis. Id ubi rex audisset, respondisse fertur : Μᾶλλον ὁ Φρύξ. Ea vox in proverbium cessit. Equidem haud scio an ita legendum sit : Μᾶλλον, ὦ Φρύξ, ut sit libenter agnoscentis eam laudem et, cum esset maxima, tamen aliquid etiam adjungi desiderantis. Unde, cum quis aperte nobis adulatur, succinere licebit : Μᾶλλον, ὦ Φρύξ. Referunt Suidas et Zenodotus.

Index Adagiorum