II. 8. Anus eriphus. x

Γραῦς ἔριφος, id est Anus hoedus. Apollodorus apud Zenodotum ait anum quandam fuisse, quae dicta sit Eripha, quod in virginitate consenuisset, perinde quasi eadem et anus esset per aetatem et puella, quod adhuc innupta. Sunt qui tradant locustam agrestem, a nonnullis mantin appellatam, in Sicilia γραῦν ἔριφον appellari. Aiunt autem, quodcumque animal aspexisset, illi mali quippiam accidere. Proinde in mulierem veneficam et fascinatricem quadrare videtur, quod genus apud Horatium Canidia.

Index Adagiorum