II. 8Semper me tales hostes insequantur.ix
Ἀεὶ τοιοῦτοί με πόλεμοι διώκοιεν, id est
Ubi quospiam libenter odimus ac simultatem illorum contemnimus. Est enim hominum genus, quos periculosius sit demeruisse, ut ait Seneca, quam offendisse et quos magis expediat inimicos habere quam amicos. Et quibusdam displicuisse laudabile est, et sunt cum quibus amicitia copulatum esse dedecori sit, simultate dissidere pulchrum. Potest accommodari et in eos, qui desciscunt ab amicitia, sed ut inimici nihil queant nocere. Legitur et ad hunc modum :Me bella semper insequantur talia.
id estἈεὶ τοιοῦτοί με πολέμιοι διώκοιεν,
Me semper hostes insequantur hoc genus.