II. 8. Anus saltat. xi

Γραῦς χορεύει, id est Anus saltat. In eum convenit, qui indecore quidpiam facit, velut si senex ludat nucibus aut theologus rhetoricis flosculis lasciviat aut princeps exemplo Neronis musicetur. Confine est illi, quod supra retulimus : Camelus saltat. Horatium in anum intempestivae libidinis :

Te lanae prope nobilem

Tonsae Luceriam, non citharae decent

Nec flos purpureus rosae

Nec poti vetulam fece tenus cadi.

Apud Plutarchum in vita Periclis legimus Elpinicem quandam, cum eum indecoris conviciis palam incesseret, nihil aliud responsi tulisse quam versiculum illum ex Archilocho :

Οὐκ ἂν μύροισι γραῦς ἐοῦσα ἠλείφεο,

id est

Unguento, anus cum sis, caveto inungier.

Quid autem secutus Lapus vertit Haud unguenti, vetula cum sis, oblita es non satis conjecto, nisi forte pro ἠλείφεο legit ἠλείθεο aut εἰλήθεο.

Index Adagiorum