II. 7. Non est laudandus, ne in coena quidem. xi

Οὐκ ἐπαινεθείης οὐδ᾿ ἐν περιδείπνῳ, id est Non queas laudari, ne in parentalibus quidem. In hominem dicebatur vehementer illaudatum. Antiquis mos erat, praesertim Atticis, in cenis funeralibus, quas Graeci περίδειπνα vocant, encomiis, epicediis et epitaphiis laudare vita defunctum, etiamsi parum meruisset in vita. Siquidem, ut inquit Ovidius,

Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.

Unde fit, ut vivos nonnunquam merita laude fraudemus, mortuis etiam immeritam tribuamus. Festus Pompeius docet antiquitus solere conduci mulieres, quae in funere non sine laudibus lamentarentur vita defunctum aliisque lamentandi modum praeirent, unde et praeficae dictae sunt quasi praefectae, citatque Nevii testimonium : Haec quidem me hercle opinor praefica est, quae sic mortuum collaudat. Fortassis hinc ductum est, quod antiquitus mos fuisse videtur, ut in compotationibus aliquorum, etiam viventium, laudes dicerentur, quemadmodum apud Platonem Alcibiades Socratis encomium refert et apud Plutarchum Alexandrum Magnum laudat Callisthenes. Ejusmodi vero laudes non admodum speciosae videbantur ut inter pocula decantatae. Nec absurdum arbitror, si quis ad priscorum consuetudinem referat paroemiam, qua fieri solet, ut in conviviis citharoedus aut deorum aut insignium virorum facta cantaret, velut apud Homerum in omnibus ferme conviviis. Apud Vergilium item Cithara crinitus Iopas / Personat aurata. Tametsi hae quoque laudes plerumque ad auditorum gratiam fingebantur. Adagium refertur a Diogeniano.

Index Adagiorum