II. 7. Pedibus in sententiam discedere. xii

Quid sit pedibus in sententiam discedere et quid pedaria sententia, satis explicuit Aulus Gellius libro tertio, capite decimooctavo. Id si transferatur ad quamlibet alienae sententiae comprobationem, proverbii formam accipiet. Veluti si quis dicat : Non est viri prudentis, quicquid uxori libuerit, protinus in illius sententiam pedibus discedere. Aut Par est, ut affectus in rationis sententiam pedibus discedat, non contra. Ego vero in tuam sententiam manibus pedibusque ac toto corpore discedo. Translatum est a veteri consuetudine, quae servari consuevit, quoties ingens erat turba suffragia ferentium. Livius decadis primae libro septimo : Ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt, in dextram partem taciti transibitis. Quae pars major erit, eo stabitur consilio. Et aliquanto post : Quibus haec salutaria videntur, agitedum in dextram partem pedibus transite. Omneis transierunt vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. M. Tullius Philippica XI : Dixit tamen, si quis eorum, qui post se rogati essent, graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. Idem in epistola ad Lentulum : Perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quam aperte Volcatio assentirentur. Ibidem : Frequentes ierunt in alia omnia. Idem Planco : Frequens eum senatus reliquit et in alia omnia discessit. Haec ratio ferendorum suffragiorum discessio dicebatur. Plinius nepos, Epistolarum lib. II Adriano : Sed cum fieret discessio, qui sellis curulibus astiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt. Tum illi, qui se Collegae adnumerari patiebantur, in diversum transierunt. Qui sententias interrumpebat, intercedere dicebatur. T. Livius libro Ab urbe condita IX : Cum omneis laudibus modo prosequentes virum in sententiam ejus pedibus irent, tentata paulisper intercessio est. Idem Ab urbe condita lib. V : In quam sententiam cum pedibus iretur, caeteri tribuni militum nihil contradicere. Plinius major lib. II, cap. VII non nihil novavit sermonis formam, Sedere, inquiens, coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus et rude in eam cursu vadit. Vehementer ac praecipitanter assentiri dixit cursu vadere in sententiam et sedere dixit pro placere. Nam Flavius Vopiscus in vita Aureliani imperatoris indicat et manuum porrectione sententiam alienam comprobari solere. Sic enim scribit : Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententiam euntibus, plerisque verbo consentientibus conditum est senatusconsultum. Tale quiddam sensit et Salustius in Bello Catilinario, cum ait Sillanum Postea permotum C. Caesaris oratione pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se dixisse, caeteros verbo, alios varie Caesari assensisse. Quintilianus dixit manibus pedibusque in sententiam discedere. Porro qui vultu quoque ac gestu significant se assentiri, toto corpore in sententiam discedere dicuntur. Suffragiorum genus, quod porrectis manibus peragitur, Graeci vocant χειροτονεῖν et χειροτονία, quam vocem usurpant et sacrae literae, ut II Cor., 8 χειροτονηθείς. Quin etiam subscribere sententiae, subscribere judicio, subscribere voluntati, suffragari, refragari, atque id genus aliae metaphorae, quoties longule trahuntur ab oratione simplici, in proverbii speciem paulatim abeunt.

Index Adagiorum