II. 7. Verecundia inutilis viro egenti. ii

Αἰδὼς δ᾿ οὐκ ἀγαθὴ κεχρημένῳ ἀνδρὶ παρεῖναι.

Ita legitur apud Homerum Odysseae Ρ. Citatur a Platone in Lachete. Ac mox :

Αἰδῶ δ᾿ οὐκ ἀγαθὴν φὴς ἔμμεναι ἀνδρὶ προΐκτῃ.

Apud Hesiodum item :

Αἰδὼς δ᾿ οὐκ ἀγαθὴ κεχρημένῳ ἀνδρὶ κομίζει,

id est

Verum homini pudor haudquaquam conducit egeno.

Is versus in proverbium abiit. Admonet autem abjiciendum pudorem, quoties urget necessitas. Est enim verecundia cum ad multa vehementer inutilis, tum maxime cum res postulat, ut omnia nobis sint facienda ; velut inutilis pudor est, qui deterret a discendo, quod turpe est nescire. Et, ut ait Flaccus, Incurata malus pudor ulcera celat. Idem alibi : Pudor, inquit, te malus urget. Eodem allusit Euripides in Iphigenia in Aulide :

Ὅμως δ᾿ ὅσον γε δυνατὸν αἰδεῖσθαι χρεών,

id est

Verumtamen pudere oportet eatenus,

Quoad licet.

Homerus Iliados Ω scribit verecundiam seu reverentiam plurimum prodesse et eandem officere plurimum :

Οὐδὲ οἱ αἰδὼς Γίγνεται, ἥ τ᾿ ἄνδρας μέγα σίνεται ἠδ᾿ ὀνίνησιν,

id est

Nec pudor est illi, qui vel laedit vehementer

Vel multum prodest homini.

Et videre est nonnullos hoc inutili pudore praeditos, qui corporis incommoda celare malunt quam amicorum ope tolli. Quo ingenio fuisse legitur Apelles, cui et morbum et inopiam dissimulanti candidus amicus furtim sub cervicale pondus auri submisit. Sed eorum multo maxima turba est, qui animi morbos et egestatem inutili pudore dissimulant. Atqui his fere accidit, ut post malo in apertum erumpente tum miserius tum frustra erubescant.

Index Adagiorum