II. 7. Pomarius Hercules. i

Μήλιος Ἡρακλῆς, id est Pomarius Hercules. Per contemptum dicebatur in eum, qui nomen quidem magnificum gereret, caeterum opibus nullis nullaque potentia pollens. Ab eventu natum. Narrat Suidas : Cum rustici quidam Herculi bovem essent immolaturi isque rupto fune profugisset nec esset quod sacrificaretur, malum arreptum suppositis quatuor ramis crurum vice, deinde additis alteris duobus ceu cornuum loco bovem utcumque sunt imitati idque ridiculum simulachrum pro victima sacrificaverunt Herculi. Julius Pollux libro De vocabulis rerum primo fabulam aliquanto secus narrat, nempe ad hunc modum : Sollemne est, inquit, apud Boeotos Herculi malis rem divinam facere, cumque jam adesset dei festum et immolandae victimae tempus urgeret, porro hostia erat aries, cum ea serius adduceretur, propterea quod Asopus fluvius ita subito crevisset, ut transiri non posset, pueri, qui juxta aram ludebant, sacrificii ritum nihilominus peregerunt. Pulchro cuipiam malo quatuor stipulas vice pedum addiderunt, rursum alias duas cornuum loco, imaginantes sese ad eum modum arietem immolare. Creditum est Herculem hac victima magnopere delectatum, proinde mansisse apud Thebanos hunc morem, ut malis sacrificaretur Herculi. Cognomen hinc additum deo, ut Ἡρακλῆς μήλων, id est Hercules malorum, vocaretur.

Index Adagiorum