II. 7. Ventrem mihi objicis. iii

Commemorantur et hi versus in Graecanicorum adagiorum collectaneis :

Γαστέρα μοι προφέρεις, κάλλιστον ὄνειδος ἁπάντων,

Ἣ πλήρης μὲν ἐλαφροτέρα, κενεὴ δὲ βαρεῖα,

id est

Ventrem mi objectas, quo probrum haud pulchrius ullum.

Plenus is est levior, gravis idem, ubi pendet inanis.

Equidem ubi proverbium sit, non video, nisi in hoc : κάλλιστον ὄνειδος, quod apud Graecos proverbii vice videtur usurpatum. Euripides in Iphigenia Aulidensi :

Καλόν γέ μοι τοὔνειδος ἐξωνείδισας,

id est

Mihi opprobrasti probrum honestum scilicet.

Aut in ea parte velut aenigmatica, levis cum plenus est, gravis cum inanis. Nam reliqua vascula quo pleniora sunt, hoc sunt graviora, quo magis inania, hoc leviora. Contra venter, quo distentior cibo, hoc levior est, propter auctos excitatosque pastu spiritus.

Index Adagiorum