II. 6. Diolygium malum. lxxix

Διωλύγιον κακόν, id est Ingens malum. Ipsa loquendi figura proverbialis est. Utitur hoc adagio Plato in Theaeteto : Οὐ μακρὰ μὲν καὶ διωλύγιος φλυαρία, id est Haud longa quidem ac diolygia nugacitas. Apud Suidam referuntur haec ex auctore quopiam, Damascio opinor : Ταῦτα οὐδὲ διωλύγιος φλυαρία δόξειεν εἶναι ; Καὶ δικαίως, οὐ κατὰ γραῶν ὕθλον λεγόμενον, ἀλλὰ πέρα τοῦ μεγίστου φληνάφου, id est Nonne haec vel maxima nugamenta videbuntur ? Sane videbuntur, et quidem merito, non juxta deliramenta, quae vocant, anicularum, sed ultra maximas nugas. Chrysostomus adversus Judaeos oratione prima ait : Μέγα διωλύγιον ὀλολύξαντες, id est Clare jubilantes, ut vox procul queat exaudiri. Loquitur de pastoribus viso lupo inter se vociferantibus. Vocis originem bifariam indicant  : διωλύγιον quasi διόλου ἰόν, quod clamor nusquam non penetret, et διωλύγιον quasi διολλύον, id est perdens et exitium adferens. Dicitur autem proverbium de eo qui malo quopiam ingenti ac diuturno tenetur.

Index Adagiorum