II. 6. Eadem tibi et Pythia et Delia. lxxx

Ταῦτά σοι καὶ Πύθια καὶ Δήλια, id est Haec tibi et Pythia et Delia. Quoties supremum aliquod opus significamus, perinde quasi dicas : Haec summa omnium, quae gesturus es in vita. Citatur adagium ex Menandro. Natum aiunt ab oraculo quodam reddito Polycrati Samiorum tyranno. Nam is posteaquam Rheneam insulam cepisset eamque consecrasset Apollini, constitutis apud Delum ludis pulcherrimis Delphos misit consulturos, utrum oporteret eos ludos Delios an Pythios appellare. Respondit oraculum : Ταῦτά σοι καὶ Πύθια καὶ Δήλια, futurum innuens, ut propediem excederet e vita, idque evenit. Itaque res in proverbium versa. Caeterum si scribas ταὐτά, vertes eadem, si ταῦτα, vertes haec ; neque enim ad sensum magni refert.

Index Adagiorum