II. 6. Ne propius ferire. lxxviii

Οὐδ᾿ ἴκταρ βάλλειν, id est Ne propius quidem ferire, dicuntur qui procul absunt a scopo multoque intervallo aberrant a re proposita. Sumptum est ab imperitis sagittariis, cujusmodi cum Diogenes ille Cynicus conspexisset, proxime scopum consedit ; rogatus quid sibi vellet, Ne me feriat, inquit, innuens quidvis illum tacturum potius quam scopum. Ergo qui nimium aberrant a signo, οὐδ᾿ ἴκταρ βάλλειν dicebantur ; perinde valet quasi dicas Οὐδὲν ὅμοιον, id est Nihil simile. Ἀπὸ σκοποῦ dixit Homerus. Usurpavit hoc adagium Plato libro de Republica nono : Καὶ ταῦτα δὴ πάντα πρὸς τύραννον πονηρίᾳ τε καὶ ἀθλιότητι πόλεως παραβαλλόμενα τὸ λεγόμενον οὐδ᾿ ἴκταρ βάλλει, id est Haec quidem sane omnia ad tyrannum collata malitia miseriaque civitatis haudquaquam accedunt ad scopum, ut proverbio dici solet. Suidas admonet e linguae proprietate dictum proverbium velut et illud quod proxime sequitur. Huc allusisse videtur Lucianus in dialogo quem inscripsit Ὑπὲρ τῶν εἰκόνων : Μὴ γὰρ εἶναι τῶν τηλικούτων ἀξίαν, μηδὲ ἐγγύς, id est Neque enim esse me tantis laudibus dignam, ne prope quidem. Item Aristides in Miltiade : Οὐκ ἔστι ταῦτα, οὐδὲ ἐγγύς, id est Multum abest ut haec ita se habeant. Adagium hoc referendum in gregem illorum quae commemoravimus alibi : Τῆς θύρας ἁμαρτάνειν et Toto errare coelo et Tota errare via.

Index Adagiorum