II. 6. Hermonium officium. l

Ἑρμώνιος χάρις, id est Hermonium beneficium. Quoties aliquis studet officii causa videri facere quod alioqui coactus facit, non quo commodet cuipiam, sed quod non liceat secus agere. Hanc paroemiam ad hujusmodi referunt fabulam. Gens quaedam Pelasgica, quae Lemnum incolebat, navibus transmisit in Baebronem vel, ut Herodotus, Brauronem, Atticae regionem, atque ex ea mulieres raptas abduxerunt. Post ubi pestilentia laborarent, oraculo jussi sunt Atheniensibus satisfacere atque ita futurum ut pestilentia liberarentur. Athenienses rogati quo pacto placari vellent, denuntiarunt ut Lemno decederent. Hanc conditionem cum audissent Pelasgi, per jocum responderunt id facturos sese, si quis Borea vento unius diei navigatione domo profectus Lemnum transmitteret. Evenit deinde ut, cum Darius in Thracia agens omnia undique subigeret, Miltiades dux Atheniensium e Cherroneso solvens Lemnon aggrederetur, Pelasgis denuntians se Borea uniusque diei cursu adesse domo profectum ; nam Cherronesum tenebat atque illic habitabat. Itaque Hermon Pelasgorum princeps Lemno cessit, idque cum Darii metu compulsus faceret, adsimulabat tamen se volentem cedere, quo gratum faceret Atheniensibus. Hujusmodi ferme comperi in Graecorum collectaneis. Aemilius Probus in Miltiade aliquanto diversius rem narrat. Cum Athenienses decrevissent coloniam mittere in Chersonesum, quae tum a Thracibus tenebatur, consultus Apollo, quem sibi ducem sumerent ad expellendos Thraces, jussit ut Miltiadem asciscerent. Is Lemnum aggressus postulavit ut se sponte dederent Atheniensibus. Lemnii per jocum responderunt se id tum facturos, cum ille domo navibus proficiscens vento aquilone venisset Lemnum. Nam hic ventus adversus est Athenis proficiscentibus Lemnum. Miltiades, ne illic tempus tereret, Chersonesum profectus est. Ea capta rebusque illic ex animi sententia ordinatis rediit Lemnum et ex pacto postulavit insulam ; nam se vento Borea domo profectum venisse, quod in Chersoneso domum habebat ; decreverat enim illic manere. Itaque qui Lemnum tenebant, cessere metu. Simplicius quidem Pamphilus ille Terentianus, negans liberi hominis officium esse, cum nihil mereatur, postulare id sibi gratiae apponi. Atqui in principum aulis atque adeo passim in omni mortalium coetu Hermonum istiusmodi plena sunt omnia, qui cum maxime beneficium dare videntur, tum maxime commodis serviunt suis. Proverbii meminit et Suidas et Hesychius.

Index Adagiorum