II. 6. Ne Execestides quidem viam invenerit. xlix

Οὐδ᾿ Ἐξηκεστίδης ἂν εὕροι τὴν εὐθεῖαν ὁδόν, id est Ne Execestides quidem rectam viam invenerit. De negotio perplexo atque inexplicabili. Execestides quidam vulgo male audiit, quod immodicus esset in peregrinationibus, ut omneis vias quam maxime cognitas haberet. Idem taxatur ab Aristophane in Avibus :

Εἰ δὲ δοῦλός ἐστι καὶ Κὰρ ὥσπερ Ἐξηκεστίδης,

id est

Quod si servus est et Car quemadmodum Execestides.

Rursum in ejusdem fabulae initio :

Οὐδ᾿ ἂν μὰ Δία γ᾿ ἐντεῦθεν Ἐξηκεστίδης,

id est

Non per Jovem hinc vel ipse viam Execestides,

subaudiendum invenerit. Unde dici coeptum de his qui tota aberrassent via aut qui difficili inexplicabilique negotio distringerentur.

Index Adagiorum