I. 2. Cum larvis luctari. liii

Cum larvis luctari dicuntur ii, qui vita defunctos insectantur maledictis, qua re nihil esse potest indignius ingenuo viro. Suidas Aristophanem citat, qui scripserit :

Παῦε παῦ᾿, ὦ δέσποθ᾿ Ἑρμῆ

Νεκρὸν γὰρ ὄντα τὸν Κλέων᾿ ἐλοιδόρει, id est :

Compesce, compesce, here Mercuri,

Mortuo enim Cleoni conviciatus est.

Lucianis in Sectis : Σκιομαχῶσι πρὸς ὑμᾶς ἀπόντας, id est : Umbraticam pugnam adversus vos absentes pugnant. Sentit autem de mortuis et absentibus. Meminit hujus Plinius in praefatione Historiae mundi ad hunc modum : Nec Plancus illepide, qui cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso aut liberis post mortem Planci aederentur, ne respondere posset : Cum mortuis non nisi larvas luctari. Quo dicto sic repercussit illos, ut apud eruditos nihil impudentius videretur. Aristoteles in Rhetoricis citat Platonem ex Politia, qui scripserit eos qui mortuos allatrarent, videri similes catellis, qui lapides jactos morderent, ipsos qui laesissent non attingerent.

Index Adagiorum