Adagiorum Chiliades

I. 2Jugulare mortuos.liv

Huic simile videtur Jugulare mortuos, pro eo quod est : insectari defunctos et pugnare cum iis qui jam extincti sint. Translatum a bellis, in quibus ignavum ac ridiculum sit prostratos atque interfectos jugulare, rursus cum vivis congredi, forte. Refertur a Laertio in Menedemo. Is Bionem, cum divinos studiose insectaretur, ait jugulare mortuos nimirum jam explosos et omnium sententia reprobatos. [Hist. Nat., Pr., 31] Aristophanes ἐν Ὄρνισιν scripsit Τοὺς τεθνηκότας ἀποκτείνειν [Aues, 1074] id est Defunctos occidere. Fiet lepidior metaphora si paulo longius detorqueatur. Ut si quis dicat eum jugulare mortuos qui librum impugnet a nullo non damnatum aut disputet adversus sententiam omnium suffragiis jam olim rejectam aut si quis vituperet rem omnibus per se detestatam.