I. 2. Vivorum oportet meminisse. lii

Vivorum meminisse oportet. Vetus adagium in eos, qui plurimum de vita defunctis loquuntur, id quod vulgo putant ominosum mortuos in ore habere eosque ut velut citatos in sermonem adducere. Unde et M. Varro libro De lingua Latina tertio putat lethum ἀπὸ τῆς λήθης, id est oblivione dictum, quasi in oblivionem abire conveniat, qui vita excesserit, atque in funeribus sic quondam a praecone dici solere : Ollus letho datus est. Refertur adagium a Cicerone libro quinto De finibus bonorum et malorum. Ubi cum Piso, deinde Q. Cicero dixissent se vehementer commoveri recordatione clarorum virorum ex contemplatione locorum in quibus aliquando vivi versati fuissent, et uterque recensuisset, quorum memoria potissimum delectaretur, tum Pomponius Atticus quasi jocans : At ego, inquit, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris proverbii admonitu vivorum memini ; nec tamen Epicuri licet oblivisci, si cupiam, cujus imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et anulis habent. Hactenus Cicero. Plautus item in Truculento :

Dum vivit, hominem noveris ; dum mortuus est, quiescas.

At nunc vulgus ne beneficium quidem amicorum meminit, cum Thaletis dictum jure celebretur oportere non minus absentium amicorum quam praesentium memores esse.

Index Adagiorum