II. 6Ne Aesopum quidem trivisti.xxvii
Οὐδὲ τὸν Αἴσωπον πεπάτηκας, id est Ne Aesopum quidem trivisti. De vehementer stupidis et imperitis. Refertur a Suida. [Lex.] Extat autem apud Aristophanem in Avibus :
[Aues] id estἈμαθὴς γὰρ ἔφυς κοὐ πολυπράγμων,
Οὐδ᾿ Αἴσωπον πεπάτηκας,
Nam antiquitus Aesopi fabellas etiam vulgus idiotarum tenebat ; has igitur qui non legisset, nihil scire videbatur. Erat autem natione Phryx, servus Xanthi, liber factus est ab Idmone caeco. Plato comoediarum scriptor fingit illum revixisse. Ab hoc omneis fabellae, in quibus inducuntur animalia bruta, Αἰσωποποίητοι dicuntur, quemadmodum in quibus homines, Sybariticae sive Sybaritides diminutive.Indoctus enim es neque sat solers,
Neque trivisti saltem Aesopum.