II. 6. Una cum ipsis manipulis. xxvi

Αὐταῖς ἀμάλαις, id est Cum ipsis manipulis. Cum omnia funditus pereunt, hoc est, cum ne gluma quidem fit reliquum. Proverbium a rusticis natum videtur. Refertur a Suida.

Index Adagiorum