II. 6. Vulpes bovem agit. xxviii

Ἀλώπηξ τὸν βοῦν ἐλαύνει, id est Vulpes bovem ducit. Cum res absurde geritur (nihil enim vulpi cum agricolatione), veluti si quis poeta de rebus sacris contionetur aut leno tractet rempublicam. Licebit et ad eum torquere, qui non ex animo, sed alio spectans fingit sese quippiam velle facere. Extat et hoc apud Suidam.

Index Adagiorum