II. 6. Canere ad myrtum. xxi

Ἄιδειν πρὸς μυῤῥίνην, id est Ad myrtum canere, proverbio jubebatur imperitus literarum et infacundus quique non posset apud eruditos loqui. Hinc sumpta metaphora, quod apud veteres mos esset, ut in conviviis singuli suam cantionem canerent ; quod si quis citharam accipere recusasset, utpote musices ignarus, is per jocum accepto ramo laureo seu myrteo cogebatur ad eum canere. Porro priscis hunc canendi fuisse morem testatur et Fabius libro Institutionum primo  : Unde, inquiens, etiam ille mos, ut in conviviis post coenam circumferretur lyra ; cujus cum se imperitum Themistocles confessus esset, ut verbis Ciceronis utar, habitus est indoctior. Sed veterum quoque Romanorum epulis fides ac tibias adhibere moris fuit. Plutarchus primo Symposiacon libro scribit olim fuisse morem, ut in convivio primum voce communi deum canerent παιανίζοντες, ut ait ; deinde myrteum ramum unicuique tradi solere, quem ἄσαρκον vocatum existimat, quod is, qui eum accepisset, caneret ; post lyra circumlata, qui peritus artis fuisset, eam accipiebat canebatque sonum chordarum ad vocem attemperans. Recusantibus autem musices imperitis σκολιόν carmen dicebatur, quod non esset vulgare neque cuivis facile. Alii dicunt myrtum non solere ordine circunduci, sed a sponda ad spondam transferri, ut, posteaquam cecinisset is, qui in prima sponda primus sedebat, ei traderet, qui in secundo lecto primus accumberet, hic rursum tertii lecti primo, deinde rursum primi lecti secundus, secundo loco in secunda accumbenti sponda traderet eumque ad modum per omneis iret. Haec ferme Plutarchus.

Index Adagiorum