I. 8. Carica Musa. lxxix

Καρικὴ Μοῦσα, id est Carica Musa, Καρικὰ αὐλήματα, id est Caricae cantiones. De lugubri aut rustica atque indocta seu molesta cantione dici solitum. Quadrabit in poetam aut oratorem indoctum. Antiquitus de tristi stridulaque et inamoena cantione dicebatur, propterea quod, ut tradit Athenaeus libro Dipnosophistôn IV, Cares itidem ut Phoenices in luctu tibiis uti solent magnitudine palmi, lugubre quiddam et stridulum sonantibus. Eas autem tibias Phoenicum lingua gringos vocari, quod iis in Adonidis luctu soleant uti. Porro Adonidem Γρίγγην, id est Gringen appellant. Hinc iisdem verbum γιγγραίνω. His tradit Julius Pollux libro IV, nisi quod ibi γίγγραν invenio scriptum. Caricam musicam notat Aristophanes in Ranis :

Σκολιῶν Μελίτου καὶ Καρικῶν αὐλημάτων,

id est

Obliqua Meliti et Caricorum carmina

Modosque tibiarum.

Eadem Καρικὰ αὐλήματα veteres σκολιά, id est obliqua, vocabant vel a tibiarum specie vel ab obliquo in conviviis canendi ordine, de quo meminerimus in proverbio Ad myrtum canere. Meminit et Plato apud Athenaeum in Laconibus :

Αὐλοὺς δ᾿ ἔχουσά τις κορίσκα Καρικὸν μέλος

Μελίζεται,

id est

Calamos habens puella Caricum melos

Modulabitur.

Plato quoque philosophus libro De legibus septimo mentionem facit Caricae Musae, quam interpretatur ἐπικηδείαν ᾠδήν, id est lugubrem cantionem. Hesychius indicat inde ductum, quod ad pompas funebres conduci soleant e Caria feminae, quae lamentantium personam agerent. Itaque orationem indoctam et inamoenam recte dixeris Καρικὴν Μοῦσαν. In quam convenit illud Sopatri apud Athenaeum libro quarto :

Πηκτὶς δὲ Μούσῃ γαυριῶσα βαρβάρᾳ,

id est

Pectis Camoena jactitans se barbara.

Pectis autem organi genus est duabus chordis instructum. Idem Athenaeus dubitat an Caria sit eadem dicta Phoenice. Nam Phoenices fistulas sive calamos γίγγρους appellant vocabulo, ut videtur, a stridore soni efficto. Cum his consentiunt quae Plato scribit libro De legibus, quem modo citabam, septimo : Καὶ εἴ ποτ᾿ ἄρα δεῖ τοιούτων οἴκτων γίγνεσθαι τοὺς πολίτας ἐπηκόους, ὁπόταν ἡμέραι μὴ καθαραί τινες ἀλλ᾿ ἀποφράδες ὦσι, τόθ᾿ ἥκειν δέον ἂν εἴη μᾶλλον χορούς τινας ἔξωθεν μεμισθωμένους ᾠδούς, οἷον περὶ τοὺς τελευτήσαντας μισθούμενοι Καρικῇ τινι Μούσῃ προπέμπουσι τοὺς τελευτήσαντας et caetera, id est Et si quando oportet cives istiusmodi lugubrium auditores fieri, cum dies fuerint non puri, sed nefasti, tum magis convenient venire choros aliquos musicos aliunde conductos, quemadmodum hi, qui ad funera conduci solent, Carica quadam Musa deducunt vita defunctos. Carum barbariem in dicendo taxat Homerus secundo Iliados libro :

Νάστης αὖ Καρῶν ἡγήσατο βαρβαροφώνων,

id est

Nastes ducebat Cares, quibus barbara vox est.

Unde et populari dicto Graecis καρβάζειν sive καρβαίζειν aut καρβανίζειν dicuntur, quibus barbarus est et agrestis sermo. Et M. Tullius apud Quintilianum in capite de pronuntiatione dicit illos ex Lycia et Caria oratores in epilogis bene canere nimirum reprehendens illorum pronuntiationem. Strabo libro Geographiae XIV ostendit Cares occasione frequenter fuisse mixtos Graecis et tamen barbare crasseque sonuisse linguam Graecorum, quod idem evenit Graecis in lingua Romana et nobis in lingua Britannica. Hoc vitium Strabo παχυστομίαν, κακοστομίαν et βαρβαροστομίαν vocat. De cantionibus Carum et Phrygum meminit et M. Tullius in Bruto. Erat et saltationis genus tumultuosum ac militare, unde nonnunquam saucii discedebant ; nam ab armatis peragebatur, quod Julius Pollux libro IV Καρικόν appellat.

Index Adagiorum