II. 6. Digna canis pabulo. iii

Ἀξία ἡ κύων τοῦ βρώματος, id est Digna canis pabulo. Ferme perinde valet ac si dicas : Dignus operarius mercede sua. Et vix quisquam est tam inutilis minister, quin si non amplo salario, certe victu dignus esse videatur. Refertur a Suida. Quadrabit in hominem non usquequaque rejiciendum atque inutilem aut in hominem assentatorem et ob id idoneum qui versetur in principum aulis, ubi nullo in precio sunt qui nesciant adulari.

Index Adagiorum