II. 6Aquam bibens nihil boni parias.ii
Ὕδωρ δὲ πίνων χρηστὸν οὐδὲν ἂν τέκῃς, id est
Hujus auctorem ferunt Demetrium Halicarnasseum. Cujus sensus est a poetis nihil praeclarum aut posteritate dignum aut venustum proficisci, si biberint aquam, hoc est, si pauperes fuerint et tenui victu. Horatius :Aquam bibens probum et utile paries nihil.
[Epist., I, 19, 2] Item Juvenalis :Nulla placere diu neque vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus.
[Sat.] Idem : Satur est cum dicit Horatius ohe. [Sat.] Demetrii Halicarnassei distichon hujusmodi citatur a Zenodoto, [Coll.] etiam si in epigrammatis refertur Nicerati titulo :Quod si Vergilio puer et tolerabile desit
Hospitium, caderent omneis a crinibus hydri,
Surda nihil gemeret grave buccina.
[Coll.] Quanquam apud Athenaeum secus refertur versus prior :Οἶνός που χαρίεν τι φέρει ταχὺς ἵππος ἀοιδῶν
Ὕδωρ δὲ πίνων χρηστὸν οὐδὲν ἂν τέκῃς.
[Deipn.] id estΟἶνός τοι χαρίεντι πέλει μέγας ἵππος ἀοιδῷ,
Iidem versus referuntur ab Athenaeo, secundo Dipnosophistarum libro, ex epigrammate quodam, quod quidam scripserat in Cratinum, qui frequenter in comoediis taxatur ut vinosus. [Deipn.] Quin et Horatius eloquentiam vino tribuit :Sane magnus equus lepido sunt vina poetae.
[Epist., I, 5, 19] Martialis :Fecundi calices quem non fecere disertum ?
[Epigr.] Aristoteles libro De naturis animantium octavo psittacum loquaciorem fieri putat, si vinum biberit.Possum nil ego sobrius, bibenti
Succurrunt mihi quindecim poetae