II. 5. Hermionis vice. lxvii

Ἀνθ᾿ Ἑρμίονος, id est Hermionis vice, addendum ex usu sententiae verbum, quod eam expleat, puta Fuero tibi aut Mea domus, aut Haec urbs erit vobis, aut aliud simile quippiam. Valet autem perinde, quasi dicas Loco asyli tibi fuero vel instar arae, quae te tutum reddat. Est Hermione templum in Peloponneso, sacrum Cereri ac Proserpinae, ad quod qui confugerint, tuti sunt propter loci religionem. Zenodotus Aristophanem citat in Babyloniis, qui hujus adagii fecerit mentionem. Effertur bifariam ea vox : Ἕρμιον et Ἑρμιόνα, ut ἀπὸ τῆς κάλυκος καλύκη. Auctor Stephanus.

Index Adagiorum